- BOS Triturans
- BOS Trituransapud Graecos et fortasse etiam apud alios, capistrari soliutus est: unde Proverb. Βοῦς ἐπὶ σωρῷ, ἐπὶ τῶ ἀλοούντων, καὶ διὰ φιμοῦ ἐςθίειν κωλυομένων, Bos in acervo de bobus triturantibus et qui per camum ab esu probibenturm apud Suidam et reliquos Paroemiographos. Quod quia inhumanum, Bovem, qui laborat, in mediis frugibus, ad esuriales damnari ferias, Deus hanc Legem sanxit, Israelitis, Deuter. c. 25. v. 4. Bovem triturantem non capistrabis, seu, ut Paulus interpretatur, οὐ φιμώσεις, a voce φιμὸς, capistrum, quô non triturantes solum, sed et atantes boves, capistrare mos erat. Fiscellas a figura Romani Scriptores appellant, Cato de R. R. c. 54. Plinius l. 18. c. 19. Alii. Alii vero collis iumentorum ligneam indebant machinam, παυσικάπην Graece, quâ ab esu prohiberentur. Alii hac ipsa de causa boum ora fimô oblinebant, Aelian. Hist. l. 4. c. 25. Fuêre etiam, qui voce aut aliô metu, aut aculeô in ore inditô, bovem ab esu absterrebant, aut admotô marti vitulô, aut potu diu illi negatô, ut eius desideriô tortus a cibo abhorrerer. Pellibus quoque nonnulli segetes obtegebant, ne bos posset illas morsu attingere. Itaque in corum censu, qui praefatae Legis violatae rei sunt, hi omnes a Maimonide reponuntur. Vide Bochart. Hiercz. Part. prior. l. 2. c. 40. et 41. nec non infra Triones.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.